GAUDEAMUS IGITUR
The Official FISU Anthem
- Gaudeamus igitur, juvenes dum sumus (bis) Post jucundam juventutem Post molestam senectutem Nos habebit humus (bis).
- Ubi sunt qui ante nos, in mundo fuere (bis) Vadite ad superos, Transite ad inferos, Ubi iam fuere (bis).
- Vita nostra brevis est brevi finietur (bis) Venit mors velociter, Rapit nos atrociter, Nemini parcetur (bis).
- Vivat Acedémia,vivant Professores (bis) Vivat membrum quodlibet, Vivant membra quaelibet, Semper sint in flore (bis) !
- Vivant omnes virgines, faciles, formosae (bis) Vivant et mulieres, Tenerae, amabiles, Bonae, laboriosae (bis) !
- Vivat et respublica et qui illam regit (bis) Vivat nostra civitas, Maecenatum caritas, Quae nos hic protegit (bis).
- Pereat tristitia, pereant osores (bis) Pereat diabolus, Patriae maledictus, Nec non irrisores (bis).

|
Official Timekeeper
|
 |